Reperti sunt duo equites Romani,
qui te ista cura liberarent et sese illa ipsa nocte paulo ante lucem me in meo lectulo interfecturos esse pollicerentur.
Haec ego omnia [...] comperi;
domum meam maioribus praesidiis munivi atque firmavi;
exclusi eos, quos tu ad me [...] mane miseras,
cum illi ipsi venissent,
quos ego ad me [...] venturos esse praedixeram.