Cum proximis comitiis consularibus me consulem in campo et competitores tuos interficere voluisti,
compressi conatus tuos nefarios amicorum praesidio et copiis;
denique, quotienscumque me petisti, per me tibi obstiti,
quamquam videbam perniciem meam cum magna calamitate rei publicae esse coniunctam.
Nunc iam aperte rem publicam universam petis;
templa deorum inmortalium, tecta urbis, vitam omnium civium, Italiam totam ad exitium et vastitatem vocas.

Weiter