Nam si te interfici iussero, residebit in re publica reliqua coniuratorum manus;
sin tu, quod te iam dudum hortor, exieris, exhaurietur ex urbe tuorum comitum magna et perniciosa sentina rei publicae.
Quid est, Catilina?

Num dubitas id [...] facere, quod iam[...] faciebas?

Exire ex urbe iubet consul hostem.

Interrogas me, num in exilium?

Non iubeo, sed, [...], suadeo.

Quid est enim, Catilina, quod te iam in hac urbe delectare possit?

In qua nemo est [...], qui te non metuat, nemo, qui non oderit.