Praetermitto ruinas fortunarum tuarum,
quas omnis proximis Idibus impendere tibi senties;
ad illa venio,
quae non ad privatam ignominiam vitiorum tuorum, non ad domesticam
tuam difficultatem ac turpitudinem, sed ad summam rem publicam
atque ad omnium nostrum vitam salutemque pertinent.
Potestne tibi haec lux, Catilina, aut huius caeli spiritus esse
iucundus,
cum scias esse [...] neminem,
qui nesciat te [...] stetisse in comitio
cum telo,
manum [...] paravisse,
sceleri ac furori tuo [...] fortunam
populi Romani obstitisse?