Quot ego tuas petitiones ita coniectas, ut vitari posse non viderentur, parva quadam declinatione et, ut aiunt, corpore effugi!
Quotiens iam tibi extorta est ista sica de manibus!
Quotiens excidit casu aliquo et elapsa est!
Tamen ea carere diem unum non potes.

Weiter