Nunc te patria, quae communis est parens omnium nostrum, odit
ac metuit et
iam diu nihil te iudicat nisi de parricidio suo cogitare:
huius tu neque auctoritatem verebere nec iudicium sequere nec
vim pertimesces?
Quae tecum, Catilina, sic agit et [...]
loquitur:
"Nullum iam [...] facinus exstitit
nisi per te, nullum flagitium sine te;
tibi [...] neces, tibi vexatio direptioque
[...] impunita fuit ac libera;
tu [...] ad neglegendas leges et quaestiones
[...] valuisti.