Quid proxima,
quid superiore nocte egeris,
ubi fueris,
quos convocaveris,
quid consilii ceperis,
quem nostrum ignorare arbitraris?
O tempora, o mores!
Senatus haec intellegit, consul videt; hic tamen vivit.
Vivit?
Immo vero etiam in senatum venit,
fit publici consilii particeps,
notat et designat oculis [...] unum quemque nostrum.