Quid est?
Ecquid attendis, ecquid animadvertis horum silentium?

Patiuntur, tacent.

Quid exspectas auctoritatem loquentium, quorum voluntatem tacitorum perspicis?


At si hoc [...] huic adulescenti optimo P. Sestio,
si fortissimo viro M. Marcello dixissem,
iam mihi consuli [...] senatus [...] vim et manus intulisset.