De te autem, Catilina,
cum quiescunt, probant,
cum patiuntur, decernunt,
cum tacent, clamant;
neque hi solum,
quorum tibi auctoritas est videlicet cara, vita vilissima,
sed etiam illi equites Romani, honestissimi atque optimi viri, ceterique fortissimi cives,
qui circumstant senatum,
quorum tu et frequentiam videre et studia perspicere et voces paulo ante exaudire potuisti.
Quamquam quid loquor?

Te ut ulla res frangat,
tu ut umquam te corrigas,
tu ut ullam fugam meditere,
tu ut ullum exilium cogites?

Utinam tibi istam mentem di inmortales duint!

Weiter