Neque enim is es, Catilina,
ut te aut pudor umquam a turpitudine aut metus a periculo aut ratio a furore revocarit.
Quam ob rem, [...], proficiscere ac, [...], recta perge in exilium;
vix feram sermones hominum, [...],
vix molem istius invidiae, [...], sustinebo.