Sin autem servire meae laudi et gloriae mavis,
egredere cum importuna sceleratorum manu,
confer te ad Manlium,
concita perditos cives,
secerne te a bonis,
infer patriae bellum,
exsulta impio latrocinio,
ut a me non eiectus ad alienos, sed invitatus ad tuos isse videaris.
Quamquam quid ego te invitem,

[...]?