Tu ut illa carere diutius possis,
quam venerari ad caedem proficiscens solebas,
a cuius altaribus saepe istam impiam dexteram ad necem civium transtulisti?
Ibis tandem aliquando,
quo te iam pridem ista tua cupiditas effrenata ac furiosa rapiebat;
neque enim tibi haec res adfert dolorem, sed quandam incredibilem voluptatem.

Weiter