Nonne hunc in vincla duci, non ad mortem rapi, non summo supplicio mactari imperabis?
Quid tandem te impedit?

Mosne maiorum?

At persaepe etiam privati in hac re publica perniciosos cives morte multarunt.

An leges, quae de civium Romanorum supplicio rogatae sunt?

At numquam in hac urbe, qui a re publica defecerunt, civium iura tenuerunt.

An invidiam posteritatis times?

Weiter