Praeclaram vero populo Romano refers gratiam,
qui te, hominem per te cognitum, nulla commendatione maiorum, tam mature ad summum imperium per omnis honorum gradus extulit,
si propter invidiam aut alicuius periculi metum salutem civium tuorum neglegis.
Sed, si quis est invidiae metus,
num est [...] severitatis ac fortitudinis invidia [...] pertimescenda?