Quodsi sese eiecerit secumque suos eduxerit et eodem ceteros undique collectos naufragos adgregarit,
extinguetur atque delebitur non modo haec tam adulta rei publicae pestis, verum etiam stirps ac semen malorum omnium.
Etenim iam diu, patres conscripti, in his periculis [...] insidiisque versamur,
sed [...] maturitas in nostri consulatus tempus erupit.