Ut saepe homines aegri morbo gravi,
cum aestu febrique iactantur,
si aquam gelidam biberunt,
primo relevari videntur, deinde multo gravius vehementiusque adflictantur,
sic hic morbus, qui est in re publica, relevatus istius poena vehementius reliquis vivis ingravescet.
Quare secedant inprobi,
secernant se a bonis,
unum in locum congregentur,
muro denique, quod saepe iam dixi, secernantur a nobis.

Weiter