Polliceor hoc vobis, patres conscripti,
tantam in nobis consulibus fore diligentiam,
tantam in vobis auctoritatem,
tantam in equitibus Romanis virtutem,
tantam in omnibus bonis consensionem,
ut Catilinae profectione omnia patefacta, illustrata, oppressa, vindicata esse videatis.
Hisce ominibus, Catilina, [...] proficiscere ad impium bellum ac nefarium.