Habemus senatus consultum in te, Catilina, vehemens et grave;
non deest rei publicae consilium neque auctoritas huius ordinis:
nos, nos, dico aperte, consules desumus.
Decrevit quondam senatus,
uti L. Opimius consul videret,
ne [...] res publica [...] caperet;
nox nulla intercessit;
interfectus est propter quasdam [...] suspiciones C. Gracchus, clarissimo patre, avo, maioribus;
occisus est cum liberis M. Fulvius consularis.