Cupio, patres conscripti, me esse clementem,
cupio in tantis rei publicae periculis me non dissolutum videri,
sed iam me ipse inertiae nequitiaeque condemno.
Castra sunt in Italia [...] in Etruriae faucibus conlocata,
crescit [...] hostium numerus;
eorum autem castrorum imperatorem ducemque hostium [...] videmus [...] .