Num infitiari potes te illo ipso die meis praesidiis, mea diligentia circumclusum commovere te contra rem publicam non potuisse,
cum tu discessu ceterorum nostra tamen, qui remansissemus, caede te contentum esse dicebas?
Quid?
Cum te Praeneste [...] occupaturum esse confideres,
sensistine illam coloniam [...] esse munitam?