Tum primum siccis aer fervoribus ustus
canduit, et ventis glacies adstricta pependit;
tum primum subiere domos; (domus antra fuerunt
et densi frutices et vinctae cortice virgae;)
semina tum primum longis Cerealia sulcis
obruta sunt, pressique iugo gemuere iuvenci.

[....] post illam successit aenea proles,
saevior ingeniis et ad horrida promptior arma,
non scelerata tamen.